monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 76 > sectio 53 > sectio 64 > sectio 9 > sectio 32 > sectio 16 > bnf11947.236 v > sectio 17 > csg48.204 > sectio 77 > bnf9389.334 > sectio 80 > csg75.720 > sectio 93 > sectio 78 > bnf17226.133 > sectio 45 > sectio > sectio 49 > bnfNAL1585.56 > 68 > sectio 21 > sectio 36 > sectio 16 > hlw17.257 > sectio 1 > sectio 22 > bavPal.lat.311.384 > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Venerabilis, Epistulae, 1, 24, 12
Misi etiam libellum sive epistulam beati Ambrosii contra relationem Symmachi urbis Romae praefecti pagani, qui sub nomine senatus idololatriam in urbem reduci ab imperatoribus postulabat. Qui licet in sua relatione orator acutissimus videatur, ei tamen et prosa et metro tam supradictus venerabilis Pater, quam noster insignis poeta Prudentius potentissime responderunt. Tractatum autem beati Hilarii super Psalmos ideo non misi, quia eamdem in nostro codice quam et in vestro corruptionem inveni.